- POLPOCH
- POLPOCHserpens in Iucatana, Novae Hispaniae conterminâ, a sibilo sic dictus, et ore mordere, et caudae acule ô pungere, legitur apud Io. Eusebium Nierenberg, Histor. Natur. l. 2. c. 40. Notat quoque, ex Arabum fide, rem Graecis Romanisque Scriptoribus praeter missam Bochartus, serpentes alios, non modo acutam, sed et aculeatam habere linguam, aut vero rostrum et nasum; alios, scorpionum instar, etiam caudâ ferire; alios geminô aculeô ex utrauqe parte pungere: in quorum postremorum numero Potpoch est, item Dultaraphina, apud Alcamum, serpentis it idem genus, geminô aculeô, quorum unus in naso est, alter in cauda. Sic in Australi America, apud Chiribichen ses, aspidum, quae scorpionum instar feriant caudâ, meminit P. Martyr, de Novo Orbe, Dec. 8. c. 7. et 8. Vide Sam. bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 4. Eundem arbores scandere, seque, capite caudam complexum, acontiae instar in viatores saepe eiaculari, Vossius addit, de Idolol. l. 4. c. 37.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.